

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 15: Versus 36
Et accipiens.Ut ostendat se congaudere de salute hominum et nos ad agendas gratias informat etiam de temporalibus.Septem panes.Septiformi Spiritu pascit, adjuncta apostolica auctoritate, quasi paucorum piscium sapore qui nos reficiunt exemplo suae vitae vel mortis. Septem panes, Scriptura Novi Testamenti in quo gratia Spiritus sancti et revelatur et datur. Nec sunt hordeacei, ut supra, quia hic non (ut in lege) vitale alimentum animae figuris, quasi tenacissima palea tegitur. Hic non duos pisces (ut in lege duo ungebantur, rex et sacerdos), sed pauci, id est, sancti Novi Testamenti, qui de fluctibus saeculi sunt erepti, et sustinent turbulentum mare, et exemplo suo nos reficiunt, ne in via deficiamus.[BEDA.]Ibi supra fenum, ut desideria carnis comprimantur, hic super terram ubi et ipse mundus, etc., usque ad utraque refectio in monte celebrata est, quia utriusque Testamenti Scriptura altitudinem coelestium praeceptorum mandat et praemiorum: utraque altitudinem Christi praedicat.Et quod superfuit.Altiora mysteria quae non capit communis turba, apostoli sustollunt et implent septem sportas, id est, perfectorum corda septiformi Spiritus gratia ad intelligendum illustrata.Septem sportas.Sportae junco et palmarum foliis solent contexi, et significant sanctos, qui radicem cordis in ipso fonte vitae collocant, ne arescant, ut juncus in aqua: et palmam aeternae retributionis in corde retinent.